Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. semper inaurato taurus cadit hostia cornu.
  2. Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim
  3. inde alios alioque memor componere uersus.
  4. Alter dicat opus magni mirabile mundi,
  5. qualis in immenso desederit aere tellus,
  6. qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,
  7. et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
  8. huic et contextus passim fluat igneus aether,
  9. pendentique super claudantur ut omnia caelo;
  10. at quodcumque meae poterunt audere camenae,
  11. seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
  12. siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus
  13. hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
  14. Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
  15. non tua maiorum contenta est gloria fama
  16. nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,