Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
  2. uincuntur molli pectora dura prece.
  3. Quod si uera canunt sacris oracula templis,
  4. haec illi nostro nomine dicta refer:
  5. hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
  6. felix hoc, alium desine uelle uirum.’
  7. Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
  8. A ego ne possim tanta uidere mala!
  9. Nec tibi crediderim uotis contraria uota
  10. nec tantum crimen pectore inesse tuo:
  11. nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
  12. nec flammam uoluens ore Chimaera fero
  13. nec canis anguinea redimitus terga caterua,
  14. cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
  15. Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
  16. nec te conceptam saeua leaena tulit,
  17. barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis,
  18. sed culta et duris non habitanda domus
  19. et longe ante alias omnes mitissima mater
  20. isque pater quo non alter amabilior.