Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. sed perlucenti cantum meditabar auena
  2. ille ego Latonae filius atque Iouis.
  3. Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
  4. immitem dominam coniugiumque ferum.
  5. Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
  6. uincuntur molli pectora dura prece.
  7. Quod si uera canunt sacris oracula templis,
  8. haec illi nostro nomine dicta refer:
  9. hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
  10. felix hoc, alium desine uelle uirum.’
  11. Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus.
  12. A ego ne possim tanta uidere mala!
  13. Nec tibi crediderim uotis contraria uota
  14. nec tantum crimen pectore inesse tuo:
  15. nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
  16. nec flammam uoluens ore Chimaera fero
  17. nec canis anguinea redimitus terga caterua,
  18. cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
  19. Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
  20. nec te conceptam saeua leaena tulit,