Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,
  2. saeuus Amor docuit uerbera posse pati.
  3. Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
  4. non est in uanum fabula ficta iocum;
  5. tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
  6. nec similes chordis reddere uoce sonos,
  7. sed perlucenti cantum meditabar auena
  8. ille ego Latonae filius atque Iouis.
  9. Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
  10. immitem dominam coniugiumque ferum.
  11. Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
  12. uincuntur molli pectora dura prece.
  13. Quod si uera canunt sacris oracula templis,
  14. haec illi nostro nomine dicta refer:
  15. hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
  16. felix hoc, alium desine uelle uirum.’