Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. carminibus celebrata tuis formosa Neaera
  2. alterius mauultl esse puella uiri,
  3. diuersasque suas agitat mens impia curas,
  4. nec gaudet casta nupta Neaera domo.
  5. A crudele genus nec fidum femina nomen!
  6. A pereat, didicit fallere si qua uirum!
  7. Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis;
  8. tu modo cum multa bracchia tende fide.
  9. Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,
  10. saeuus Amor docuit uerbera posse pati.
  11. Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
  12. non est in uanum fabula ficta iocum;
  13. tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
  14. nec similes chordis reddere uoce sonos,
  15. sed perlucenti cantum meditabar auena
  16. ille ego Latonae filius atque Iouis.
  17. Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
  18. immitem dominam coniugiumque ferum.
  19. Ergo ne dubita blandas adhibere querellas:
  20. uincuntur molli pectora dura prece.