Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Praefatae ante meos manes animamque precatae
  2. perfusaeque pias ante liquore manus,
  3. pars quae sola mei superabit corporis, ossa
  4. incinctae nigra candida ueste legent
  5. et primum annoso spargent collecta lyaeo,
  6. mox etiam niueo lacte parent,
  7. post haec carbaseis umorem tollere uelis
  8. atque in marmorea ponere sicca domo.
  9. Illic quas mittit diues Panchaia merces
  10. Eoique Arabes, diues et Assyria,
  11. et nostri memores lacrimae fundantur eodem:
  12. sic ego componi uersus in ossa uelim.
  13. Sed tristem mortis demonstret littera causam
  14. atque haec in celebri carmina fronte notet:
  15. Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae,
  16. coniugis ereptae, causa perire fuit.
  1. Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera,
  2. blandaque cum multa tura dedisse prece,