Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo,
  2. nec fugiam notae seruitium dominae,
  3. sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:
  4. haec notat iniustos supplicibusque fauet.
  1. Rumor ait crebro nostram peccare puellam
  2. nunc ego me surdis auribus esse uelim.
  3. Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
  4. quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.
  1. Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
  2. Mors iuvenem campos misit ad Elysios
  3. ne foret aut elegis molles qui fleret amores
  4. aut caneret forti regia bella pede.