Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
- ne cedam ignoto maxima causa toro.
- Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
- quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
- A ego non aliter tristes euincere morbos
- optarim, quam te si quoque uelle putem.
- At mihi quid prosit morbos euincere, si tu
- nostra potes lento pectore ferre mala?
- Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura
- ac uideor paucos ante fuisse dies,
- si quicquam tota commisi stulta iuuenta
- cuius me fatear paenituisse magis,
- hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
- ardorem cupiens dissimulare meum.
- Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
- hoc primum iuncta est foedere nostra uenus.
- Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe
- formosa est oculis ulla puella meis.
- Atque utinam posses uni mihi bella uideri!
- Displiceas aliis: sic ego tutus ero.