Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
  2. ne cedam ignoto maxima causa toro.
  1. Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
  2. quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
  3. A ego non aliter tristes euincere morbos
  4. optarim, quam te si quoque uelle putem.
  5. At mihi quid prosit morbos euincere, si tu
  6. nostra potes lento pectore ferre mala?