Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
  2. qui nec opinanti nunc tibi forte uenit.
  1. Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
  2. permittis, subito ne male inepta cadam.
  3. Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
  4. scortum quam Serui filia Sulpicia:
  5. solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est
  6. ne cedam ignoto maxima causa toro.
  1. Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
  2. quod mea nunc uexat corpora fessa calor?