Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
  2. perque tuos oculos per Geniumque rogo.
  3. Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto,
  4. si modo, cum de me cogitat, ille calet.
  5. Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
  6. tunc precor infidos, sancte, relinque focos.
  7. Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque
  8. uinctus uterque tibi uel mea uincla leua;
  9. sed potius ualida teneamur uterque catena,
  10. nulla queat posthac quam soluisse dies.
  11. Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:
  12. nam pudet haec illum dicere uerba palam.
  13. At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
  14. adnue: quid refert, clamne palamne roget?
  1. Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos,
  2. quos tibi dat tenera docta puella manu;
  3. tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,
  4. staret ut ante tuos conspicienda focos.
  5. Illa quidem ornandi causas tibi, diua, relegat;
  6. est tamen, occulte cui placuisse uelit.