Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
- atque inter festos semper habendus erit:
- te nascente nouum Parcae cecinere puellis
- seruitium et dederunt regna superba tibi.
- Vror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror,
- si tibi de nobis mutuus ignis adest;
- mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
- perque tuos oculos per Geniumque rogo.
- Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto,
- si modo, cum de me cogitat, ille calet.
- Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
- tunc precor infidos, sancte, relinque focos.
- Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque
- uinctus uterque tibi uel mea uincla leua;
- sed potius ualida teneamur uterque catena,
- nulla queat posthac quam soluisse dies.
- Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat:
- nam pudet haec illum dicere uerba palam.
- At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
- adnue: quid refert, clamne palamne roget?