Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Sed primum meritam larga donate salute
  2. atque haec submisso dicite uerba sono:
  3. ‘Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
  4. mittit et accipias munera parua rogat,
  5. teque suis iurat caram magis esse medullis,
  6. siue sibi coniunx siue futura soror;
  7. sed potius coniunx: huius spem nominis illi
  8. auferet extincto pallida Ditis aqua.’
  1. Qui primus caram iuueni carumque puellae
  2. eripuit iuuenem, ferreus ille fuit;
  3. durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
  4. uiuere et erepta coniuge qui potuit.
  5. Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro
  6. ingenio: frangit fortia corda dolor;
  7. nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri,
  8. tot mala perpessae, taedia nata meae.
  9. Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
  10. candidaque ossa supra nigra fauilla teget,
  11. ante meum ueniat longos incompta capillos
  12. et fleat ante meum maesta Neaera rogum;