Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
  2. non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
  3. nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
  4. lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
  5. lena necat miserum Phryne furtimque tabellas
  6. occulto portans itque reditque sinu:
  7. saepe, ego cum dominae dulces a limine duro
  8. agnosco uoces, haec negat esse domi:
  9. saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
  10. nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
  11. tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
  12. quisue meam teneat, quot teneatue modis:
  13. tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
  14. mouerit e uotis pars quotacumque deos.
  1. Martis Romani festae uenere kalendae
  2. — exoriens nostris hic fuit annus auis —
  3. et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
  4. perque uias urbis munera perque domos.
  5. Dicite, Pierides, quonam donetur honore
  6. seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.