Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. compleuit, uersis Luna recurrit equis.
  2. ad dominam faciles aditus per carmina quaero:
  3. ite procul, Musae, si nihil ista ualent.
  4. at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,
  5. ne iaceam clausam flebilis ante domum:
  6. aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
  7. sed Venus ante alios est uiolanda mihi.
  8. illa malum facinus suadet dominamque rapacem
  9. dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.
  10. o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos
  11. et niueam Tyrio murice tingit ouem.
  12. addit auaritiae causas et Coa puellis
  13. uestis et e Rubro lucida concha mari.
  14. haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit
  15. et coepit custos liminis esse canis.
  16. sed pretium si grande feras, custodia uicta est
  17. nec prohibent claues et canis ipse tacet.
  18. heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae,
  19. quale bonum multis attulit ille malis!
  20. hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa