Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe,
  2. persoluat nulla semina Terra fide.
  3. et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae,
  4. tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus.
  5. haud impune licet formosas tristibus agris
  6. abdere: non tanti sunt tua musta, pater.
  7. o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:
  8. glans alat et prisco more bibantur aquae.
  9. glans aluit ueteres, et passim semper amarunt:
  10. quid nocuit sulcos non habuisse satos?
  11. tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte
  12. mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
  13. nullus erat custos, nulla exclusura dolentes
  14. ianua: si fas est, mos precor ille redi.
  15. ---
  16. horrida uillosa corpora ueste tegant.
  17. nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi,
  18. heu miserum, laxam quid iuuat esse togam?
  19. ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros:
  20. non ego me uinclis uerberibusque nego.