Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. At tua tum me poena iuvet, Venerique merenti
  2. Fixa notet casus aurea palma meos:
  3. ‘Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus
  4. Dedicat et grata sis, dea, mente rogat.’
  1. Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
  2. Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
  3. Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
  4. Tum brevior dirae mortis aperta via est.
  5. An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
  6. Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?
  7. Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
  8. Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
  9. Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
  10. Securus sparsas dux gregis inter oves.
  11. Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
  12. Arma nec audissem corde micante tubam;
  13. Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
  14. Haesura in nostro tela gerit latere.
  15. Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,
  16. Cursarem vestros cum tener ante pedes.