Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credam
- Cum trucibus venerem iungere posse feris.
- Blanditiasne meas aliis tu vendere es ausus?
- Tune aliis demens oscula ferre mea?
- Tum flebis, cum me vinctum puer alter habebit
- Et geret in regno regna superba tuo.
- At tua tum me poena iuvet, Venerique merenti
- Fixa notet casus aurea palma meos:
- ‘Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus
- Dedicat et grata sis, dea, mente rogat.’
- Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
- Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
- Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
- Tum brevior dirae mortis aperta via est.
- An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
- Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?
- Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
- Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
- Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
- Securus sparsas dux gregis inter oves.