Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?
- Forma nihil magicis utitur auxiliis:
- Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
- Oscula, sed femori conseruisse femur.
- Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
- Persequitur poenis tristia facta Venus.
- Munera ne poscas: det munera canus amator,
- Ut foveat molli frigida membra sinu.
- Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent
- Ora nec amplexus aspera barba terit.
- Huic tu candentes umero subpone lacertos,
- Et regum magnae despiciantur opes.
- At Venus invenit puero concumbere furtim,
- Dum timet et teneros conserit usque sinus,
- Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis
- Oscula et in collo figere dente notas.
- Non lapis hanc gemmaeque iuvant, quae frigore sola
- Dormiat et nulli sit cupienda viro.
- Heu sero revocatur amor seroque iuventas,
- Cum vetus infecit cana senecta caput.