Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Num te carminibus, num te pallentibus herbis
  2. Devovit tacito tempore noctis anus?
  3. Cantus vicinis fruges traducit ab agris,
  4. Cantus et iratae detinet anguis iter,
  5. Cantus et e curru Lunam deducere temptat
  6. Et faceret, si non aera repulsa sonent.
  7. Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?
  8. Forma nihil magicis utitur auxiliis:
  9. Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
  10. Oscula, sed femori conseruisse femur.
  11. Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
  12. Persequitur poenis tristia facta Venus.
  13. Munera ne poscas: det munera canus amator,
  14. Ut foveat molli frigida membra sinu.
  15. Carior est auro iuvenis, cui levia fulgent
  16. Ora nec amplexus aspera barba terit.
  17. Huic tu candentes umero subpone lacertos,
  18. Et regum magnae despiciantur opes.
  19. At Venus invenit puero concumbere furtim,
  20. Dum timet et teneros conserit usque sinus,