Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues
  2. Artificis docta subsecuisse manu?
  3. Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus,
  4. Ansaque conpressos conligat arta pedes.
  5. Illa placet, quamvis inculto venerit ore
  6. Nec nitidum tarda compserit arte caput.
  7. Num te carminibus, num te pallentibus herbis
  8. Devovit tacito tempore noctis anus?
  9. Cantus vicinis fruges traducit ab agris,
  10. Cantus et iratae detinet anguis iter,
  11. Cantus et e curru Lunam deducere temptat
  12. Et faceret, si non aera repulsa sonent.
  13. Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas?
  14. Forma nihil magicis utitur auxiliis:
  15. Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
  16. Oscula, sed femori conseruisse femur.
  17. Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
  18. Persequitur poenis tristia facta Venus.
  19. Munera ne poscas: det munera canus amator,
  20. Ut foveat molli frigida membra sinu.