Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque
- Cognoscit strepitus me veniente pedum.
- Vive diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,
- Sit modo fas, annos contribuisse velim.
- Te semper natamque tuam te propter amabo:
- Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos.
- Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos
- Impediat crines nec stola longa pedes.
- Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam
- Possim ego, quin oculos adpetat illa meos,
- Et siquid peccasse putet, ducarque capillis
- Inmerito pronas proripiarque vias.
- Non ego te pulsare velim, sed, venerit iste
- Si furor, optarim non habuisse manus;
- Nec saevo sis casta metu, sed mente fideli,
- Mutuus absenti te mihi servet amor.
- At, quae fida fuit nulli, post victa senecta
- Ducit inops tremula stamina torta manu
- Firmaque conductis adnectit licia telis
- Tractaque de niveo vellere ducta putat.