Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Semper, ut inducar, blandos offers mihi voltus,
- Post tamen es misero tristis et asper, Amor.
- Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna est
- Insidias homini conposuisse deum?
- Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim
- Nescio quem tacita callida nocte fovet.
- Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est:
- Sic etiam de me pernegat usque viro.
- Ipse miser docui, quo posset ludere pacto
- Custodes: heu heu nunc premor arte mea,
- Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret,
- Cardine nunc tacito vertere posse fores.
- Tum sucos herbasque dedi, quis livor abiret,
- Quem facit inpresso mutua dente venus.
- At tu, fallacis coniunx incaute puellae,
- Me quoque servato, peccet ut illa nihil.
- Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto,
- Neve cubet laxo pectus aperta sinu,
- Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem
- Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.