Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
  2. Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
  3. Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator;
  4. Venit in exitium callida lena meum.
  5. Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
  6. Tristia cum multo pocula felle bibat;
  7. Hanc volitent animae circum sua fata querentes
  8. Semper et e tectis strix violenta canat;
  9. Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris
  10. Quaerat et a saevis ossa relicta lupis,
  11. Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,
  12. Post agat e triviis aspera turba canum.
  13. Eveniet: dat signa deus; sunt numina amanti,
  14. Saevit et iniusta lege relicta Venus.
  15. At tu quam primum sagae praecepta rapacis
  16. Desere, nam donis vincitur omnis amor.