Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. Omnia persolvi: fruitur nunc alter amore,
  2. Et precibus felix utitur ille meis.
  3. At mihi felicem vitam, si salva fuisses,
  4. Fingebam demens, sed renuente deo.
  5. Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,
  6. Area dum messes sole calente teret,
  7. Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas
  8. Pressaque veloci candida musta pede;
  9. Consuescet numerare pecus, consuescet amantis
  10. Garrulus in dominae ludere verna sinu.
  11. Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam,
  12. Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
  13. Illa regat cunctos, illi sint omnia curae,
  14. At iuvet in tota me nihil esse domo.
  15. Huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma
  16. Delia selectis detrahat arboribus;
  17. Et tantum venerata virum hunc sedula curet,
  18. Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.
  19. Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque
  20. Iactat odoratos vota per Armenios.