Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- ‘Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,
- Ne capiti soles, ne noceantque nives:
- Quae tua formosos cepit sollertia? certe
- Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,
- Nudus et hibernae producis frigora brumae,
- Nudus et aestivi tempora sicca Canis.’
- Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles
- Armatus curva sic mihi falce deus:
- ‘O fuge te tenerae puerorum credere turbae,
- Nam causam iusti semper amoris habent.
- Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis,
- Hic placidam niveo pectore pellit aquam,
- Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi
- Virgineus teneras stat pudor ante genas.
- Sed ne te capiant, primo si forte negabit,
- Taedia: paulatim sub iuga colla dabit.
- Longa dies homini docuit parere leones,
- Longa dies molli saxa peredit aqua;
- Annus in apricis maturat collibus uvas,
- Annus agit certa lucida signa vice.