Elegiae

Tibullus

Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.

  1. ‘Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,
  2. Ne capiti soles, ne noceantque nives:
  3. Quae tua formosos cepit sollertia? certe
  4. Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,
  5. Nudus et hibernae producis frigora brumae,
  6. Nudus et aestivi tempora sicca Canis.’
  7. Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles
  8. Armatus curva sic mihi falce deus:
  9. ‘O fuge te tenerae puerorum credere turbae,
  10. Nam causam iusti semper amoris habent.
  11. Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis,
  12. Hic placidam niveo pectore pellit aquam,
  13. Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi
  14. Virgineus teneras stat pudor ante genas.