Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam,
- Is Venerem e rapido sentiet esse mari.
- Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax
- Pollicita est magico saga ministerio.
- Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi,
- Fluminis haec rapidi carmine vertit iter,
- Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris
- Elicit et tepido devocat ossa rogo;
- Iam tenet infernas magico stridore catervas,
- Iam iubet adspersas lacte referre pedem.
- Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo,
- Cum libet, aestivo convocat orbe nives.
- Sola tenere malas Medeae dicitur herbas,
- Sola feros Hecates perdomuisse canes.
- Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses:
- Ter cane, ter dictis despue carminibus.
- Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam,
- Non sibi, si in molli viderit ipse toro.
- Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet
- Omnia, de me uno sentiet ipse nihil.