Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?
- Quam ferus et vere ferreus ille fuit!
- Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
- Tum brevior dirae mortis aperta via est.
- An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
- Vertimus, in saevas quod dedit ille feras?
- Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt,
- Faginus adstabat cum scyphus ante dapes.
- Non arces, non vallus erat, somnumque petebat
- Securus sparsas dux gregis inter oves.
- Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem
- Arma nec audissem corde micante tubam;
- Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
- Haesura in nostro tela gerit latere.
- Sed patrii servate Lares: aluistis et idem,
- Cursarem vestros cum tener ante pedes.
- Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
- Sic veteris sedes incoluistis avi.
- Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu
- Stabat in exigua ligneus aede deus.