Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando

p.152
rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque inposita: ex lubidine leges imperantur, quom interim vos legatos et decreta paratis. quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, quom intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea quom facere possitis, patiamini potius censet. ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet.