Historiae

Sallust

Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.

'Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserundum fuit docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui tribunos plebis. nunc hortari modo reliquom est et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem. neque me praeterit, quantas opes nobilitatis solus inpotens inani specie magistratus pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes. sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse.

Quamquam omnes alii creati pro iure vostro vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. itaque omnes concessere iam in pau- corum dominationem, qui per militare nomen aerarium exercitus regna provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris, quom interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet ipsis per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. itaque concessere illuc omnes, at mox, si vo- stra receperitis, ad vos plerique. raris enim animus est ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum sunt.

An dubium habetis, num officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque perti- muere? nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. et quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere, quam vos iniuriae pertaesum

p.157
est. quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum inposuerat servitium, finem mali credebatis: ortus est longe saevior Catulus. tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est.