Atticus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

quibus rebus factum est ut Sulla nusquam eum ab se dimitteret cuperetque secum deducere. cui cum persuadere tentaret, 'noli, oro te,' inquit Pomponius 'adversum eos me velle ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui. ' at Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis acceperat, proficiscens iussit deferri.

Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia praestitit. nam et ad comitia eorum ventitavit et, si qua res maior acta est, non defuit. sicut Ciceroni in omnibus eius periculis singularem fidem praebuit: cui ex patria fugienti sestertium ducenta et quinquaginta milia donavit. tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor LucioL. Cotta LucioL. Torquato consulibus: quem discedentem sic universa civitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret.