Atticus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Pater mature decessit. ipse adulescentulus propter affinitatem PubliiP. Sulpicii, qui tribunus plebei interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii. itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit. neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit. ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. quod utrumque erat iis salutare: