Atticus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

quod vix credendum sit tantas res tam breviter potuisse declarari. est etiam unus liber Graece confectus, de consulatu Ciceronis.

Haec hactenus Attico vivo edita a nobis sunt. nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, reliqua persequemur et, quantum potuerimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in affinitatem pervenit imperatoris divi filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis dignitate pari, fortuna humiliores. tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerat, et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanus quivit consequi.