Atticus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio viciens, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna. nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus. ex quo cognosci potest usum eum pecuniae non magnitudine, sed ratione metiri solitum.

Mendacium neque dicebat neque pati poterat. itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent. quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod non liberales, sed leves arbitrabatur polliceri quod praestare non possent.