Atticus
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
quin etiam post proelium Philippense interitumque GaiiC. Cassii et MarciM. Bruti LuciumL. Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit. difficile est omnia persequi et non necessarium. illud unum intellegi volumus, illius liberalitatem neque temporariam neque callidam fuisse. id ex ipsis rebus ac temporibus iudicari potest, quod non florentibus se venditavit, sed afflictis semper succurrit: qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non minus post mortem eius quam florentem coluerit. sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci. idem immortali memoria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat. itaque hic fecit ut vere dictum videatur:
neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cavit ne qua in re iure plecteretur.
- Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus.