Cato

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

MarcusM. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus, priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat. inde hortatu LuciiL. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut MarcusM. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit. primum stipendium meruit annorum decem septemque. QuintoQ. Fabio MarcoM. Claudio consulibus tribunus militum in Sicilia fuit. inde ut rediit, castra secutus est GaiiC. Claudii Neronis, magnique opera eius existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibaris. quaestor obtigit PublioP. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine vixit: namque ab eo perpetua dissensit vita. aedilis plebei factus est cum GaioC. Helvio. praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens QuintumQ. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.