Phocion

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

quare ne perorandi quidem ei data est facultas dicenti causam in iudicio: legitimis quibusdam confectis damnatus traditus est undecimviris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent. hic cum ad mortem duceretur, obvius ei fuit Euphiletus, quo familiariter fuerat usus. is cum lacrimans dixisset 'o quam indigna perpeteris, Phocion!' huic ille 'at non inopinata' inquit: 'hunc enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses.' in hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. itaque a servis sepultus est.