Agesilaus

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Hic simulatque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut cum exercitu se mitterent in Asiam bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. namque fama exierat Artaxerxen comparare classes pedestresque exercitus, quos in Graeciam mitteret. data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in Asiam cum copiis pervenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum. quo factum est ut omnes imparatos imprudentesque offenderet. id ut cognovit Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone petivit, simulans se dare operam, ut Lacedaemoniis cum rege conveniret, re autem vera ad copias comparandas, easque impetravit trimenstres. iuravit autem uterque se sine dolo indutias conservaturum. in qua pactione summa fide mansit Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparavit. id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum servabat multumque in eo se consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos sibi iratos redderet, se autem conservata religione confirmare exercitum, cum animadverteret deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis studere consuessent, quos conservare fidem viderent.