Epaminondas
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede edita multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt. huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque tamen prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt. at Epaminondas, cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit, quoad renuntiatum est vicisse Boeotos. id postquam audivit, satis' inquit 'vixi: invictus enim morior.' tum ferro extracto confestim exanimatus est.
Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, quod liberos non relinqueret, 'vide' inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis.