Epaminondas
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. hanc Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem civitatis conferri noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent. qua defensioue illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet. at ille in iudicium venit, nihil eorum negavit, quae adversarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro suo inscriberent: 'Epaminondas a Thebanis morte multatus est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo Boeotorum ausus sit aspicere in acie,