Epaminondas
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
Epaminondas populi scito non paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit. namque animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiamque belli periturum. lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. hanc Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem civitatis conferri noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.
Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. quibus ille permisit, ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent. qua defensioue illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid diceret non haberet.