Epaminondas

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest virium quam ingenii. is quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. huic ille 'fallis' inquit 'verbo cives tuos, quod eos a bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias. nam paritur pax bello. itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. quare si principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra.'