Epaminondas

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

at ille Diomedonti coram 'nihil' inquit 'opus pecunia est: nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratiis facere sum paratus, sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate. tu quod me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. et tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui.' hunc Diomedon cum rogaret, ut tuto exire suaque, quae attulerat, liceret efferre, 'istud quidem' inquit 'faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me ereptum pervenisse, quod delatum accipere noluissem.'