Epaminondas
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
nam cum aut civium suorum aliquis ab hostibus esset captus aut virgo nubilis propter paupertatem collocari non posset, amicorum concilium habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat. eamque summam cum fecerat, potius quam ipse acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad quem ea res perveniebat, sciret quantum cuique deberet.
Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit. at ille Diomedonti coram 'nihil' inquit 'opus pecunia est: nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratiis facere sum paratus, sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate.