Datames

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Haec etsi Autophrodates videbat, tamen statim maluit congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere. habebat barbarorum equitum viginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appellant, eiusdemque generis tria milia funditorum, praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum quinque milia, Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia, levis armaturae maximum numerum. has adversus copias spes omnis consistebat Datami in se locique natura (namque huius partem non habebat vicesimam militum). quibus fretus conflixit adversariorumque multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam postero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat. hinc cum castra movisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod numquam manum consereret, nisi cum adversarios locorum angustiis clausisset, quod perito regionum callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam memorans eum hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret. quam ille etsi fidam non fore putabat, tamen condicionem accepit seque ad Artaxerxem legatos missurum dixit. sic bellum, quod rex adversus Datamen susceperat, sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit.