Datames
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius, desciit ad regemque transiit et de defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et, cum cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit. hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare studuit. sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
Haec etsi Autophrodates videbat, tamen statim maluit congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere. habebat barbarorum equitum viginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appellant, eiusdemque generis tria milia funditorum, praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum quinque milia, Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia, levis armaturae maximum numerum. has adversus copias spes omnis consistebat Datami in se locique natura (namque huius partem non habebat vicesimam militum). quibus fretus conflixit adversariorumque multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam postero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat. hinc cum castra movisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod numquam manum consereret, nisi cum adversarios locorum angustiis clausisset, quod perito regionum callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam memorans eum hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret.