Datames
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
reliquos Pisidas resistentes Datames invadit: primo impetu pellit, fugientes persequitur, multos interficit, castra hostium capit. tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostes profligavit, et, quod ad perniciem suam fuerat cogitatum, id ad salutem convertit. quo neque acutius ullius imperatoris cogitatum neque celerius factum usquam legimus.
Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius, desciit ad regemque transiit et de defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et, cum cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit. hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare studuit. sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
Haec etsi Autophrodates videbat, tamen statim maluit congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere.