Datames
Nepos, Cornelius
Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.
hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transit eoque quo studuerat venit. quaerit quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque tum venatum. quem dum speculatur, adventus eius causa cognoscitur. Pisidas cum iis, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat. id Datames ubi audivit, arma sumit, suos sequi iubet; ipse equo concitato ad hostem vehitur. quem procul Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus sese dedidit. hunc Datames vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.
Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello ad quam parvam rem principem ducum misisset, se ipse reprehendit et nuntium ad exercitum Acen misit, quod nondum Datamen profectum putabat, qui diceret, ne ab exercitu discederet. hic priusquam perveniret, quo erat profectus, in itinere convenit, qui Aspim ducebant. qua celeritate cum magnam benivolentiam regis Datames consecutus esset, non minorem invidiam aulicorum excepit, quod illum unum pluris quam se omnes fieri videbant. quo facto cuncti ad eum opprimendum consenserunt. haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, perscripta ei mittit, in quibus docet eum in magno fore periculo, si quid illo imperante adversi in Aegypto accidisset. namque eam esse consuetudinem regiam, ut casus adversos hominibus tribuant, secundos fortunae suae: quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem, quorum ductu res male gestae nuntientur. illum hoc maiore fore in discrimine, quod, quibus rex maxime oboediat, eos habeat inimicissimos. talibus ille litteris cognitis, cum iam ad exercitum Acen venisset, quod non ignorabat ea vere scripta, desciscere a rege constituit. neque tamen quicquam fecit, quod fide sua esset indignum. nam Mandroclem Magnetem exercitui praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua voluntate esset in regem. clam cum Ariobarzane facit amicitiam, manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.