Datames

Nepos, Cornelius

Cornelius Nepos. Cornelii Nepotis Vitae. Fleckeisen, Alfred; Halm, Karl, editors. Leipzig: Teubner, 1886.

Datames militare munus fungens primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios gessit. namque hic magni fuit eius opera. quo factum est, cum in eo bello cecidisset Camisares, ut paterna ei traderetur provincia.